Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Tunc ego, sensim gliscente adhuc illo tumultu, retrogradi fuga domo facesso sed plane Thrasyleonem mire canibus repugnantem, latens pone ianuam ipse, prospicio: quamquam enim vitae metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique vel pristinae virtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat: scaenam denique quam sponte sumpserat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens,

p.174
variis corporis sui schemis ac motibus tandem domo prolapsus est. Nec tamen, quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quaerere potuit, quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque copiosi venaticis illis, qui commodum domo similiter insequentes processerant, se obmiscent agminatim Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum saevientium cinctum atque obsessum multisque numero morsibus laniatum. Denique tanti doloris impatiens populi circumfluentis turbelis immisceor, et in quo solo poteram celatum auxilium bono ferre commilitoni, sic indaginis principes dehortabar: O grande inquam Et extremum flagitium, magnam et vere pretiosam perdimus bestiam.

Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuerunt iuveni, quippe quidam procurrens e domo procerus et validus incunctanter lanceam mediis iniecit ursae praecordiis nec secus alius et ecce plurimi iam timore discusso certatim gladios etiam de proximo congerunt: enimvero Thrasyleon egregium decus nostrae factionis, tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato, magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus, obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generoso vigore tolerans gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit. Tanto tamen terrore tantaque formidine coetum illum turbaverat, ut usque diluculum, immo et in multum diem nemo quisquam fuerit ausus quamvis iacentem bestiam vel digito contingere, nisi tandem pigre ac timide quidam. lanius paulo fidentior, utero bestiae

p.176
resecto, ursae magnificum despoliavit latronem. Sic etiam Thrasyleon nobis perivit sed a gloria non perivit. Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit. Sic onere vecturae simul et asperitate[*]()viae toti fatigati, tribus comitum desideratis, istas quas videtis praedas adveximus.”