Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Quidni, quae inter genua sua deposito capite sine modo flebat? At illi [*](The first totis is not in the MSS. It was Löfstedt's suggestion to supply it after gladiis. ) [*](Bursian's correction of the MSS' intra. )

p.180
introvocatae anui praecipiunt assidens eam blando quantum posset solaretur alloquio, seque ad sectae sueta conferunt. Nec tamen puella quivit ullis aniculae sermonibus ab inceptis fletibus avocari, sed altius eiulans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi etiam lacrimas excussit, ac sic An ego inquit Misera, tali domo, tanta familia, tam caris vernulis tam sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda et mancipium effecta, inque isto saxeo carcere serviliter clausa et omnibus deliciis, quis inuata atque innutrita sum, privata, sub incerto salutis et carnificinae laniena, inter tot ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum, vel fictum desinere vel omnino vivere potero? Lamentata sic, et animi dolore et faucium tundore et corporis lassitudine iam fatigata, marcentes oculos demisit ad soporem;

at commodum conniverat nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa est [*]()longeque vehementius afflictare sese et pectus etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculentam verberare incipit, et aniculae quamquam instantissime causas novi et instaurati maeroris requirenti sic assuspirans altius infit: Em nunc certe, nunc maxime funditus perii, nunc spei salutiferae renuntiavi: laqueus aut gladius aut certe praecipitium procul dubio capessendum est. Ad haec anus iratior dicere eam saeviore iam vultu iubebat quid malum[*]()fleret vel quid repente postliminio pressae quietis lamentationes licentiosas [*](Something seems to be lost in the MSS after recussa. Luetjohann's est is the simplest insertion. ) [*](It is quite possibly right to put commas before and after malum, and to translate: Why was she weeping, the plaguey thing? )

p.182
refricaret: Nimirum inquit Tanto compendio tuae redemptionis defraudare iuvenes meos destinas quod si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parvi pendere latrones consuerunt, insuper habitis viva exurare.