Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Dum haec identidem rimabundus exinde delector, Tua sunt ait Byrrhaena Cuncta quae vides ; et cum dicto ceteros omnes sermone secreto decedere praecipit. Quibus dispulsis omnibus, Per hanc inquit Deam, O Luci carissime, ut anxie tibi metuo et

p.56
ut pote pignori meo longe provisum cupio; eave tibi, sed eave fortiter, a malis artibus et facinorosis illecebris Pamphiles illius, quae eum Milone isto, quem dicis hospitem, nupta est: maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus frivolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in vetustum chaos submergere novit. Nam simul quemque conspexerit speciosae formae iuvenem, venustate eius sumitur et illico in eum et oculum et animum detorquet: serit blanditias, invadit spiritum, amoris profundi pedicis aeternis alligat. Tune minus morigeros et viles fastidio in saxa et in pecua et quodvis animal puncto reformat, alios vero prorsus extinguit. Haec tibi trepido et cavenda censeo: nam et illa urit perpetuum et tu per aetatem et pulchritudinem capax eius es. Haec mecum Byrrhaena satis anxia.

At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui ut etiam ultro gestirem tali magisterio me vel ampla eum mercede tradere et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare. Festinus denique et vecors animi, manu eius velut catena quadam memet expedio et, Salve propere addito, ad Milonis hospitium perniciter evolo; ae dum amenti

p.58
similis celero vestigium, Age inquam Luci, evigila et tecum esto: habes exoptatam occasionem et voto diutino potiris. Fabulis miris [*]()explere pectus, aufer, formidines pueriles, comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus! suspice; verum enimvero Fotis famula petatur enixe. Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est. Vesperi quoque cum somno concedere,?, et in cubiculum te deduxit comiter, et blande lectulo, collocavit, et satis amanter cooperuit, et osculato tuo capite quam invita discederet vultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit. Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Fotis illa temptetur.