Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Haec mecum ipse disputans fores Milonis accedo et, quod aiunt, pedibus in sententiam meam vado. Nec tamen domi Milonem vel uxorem eius offendo, sed tantum caram meam Fotidem: suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum [*]()pascuae iurulentae et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum. Ipsa linea tunica mundule amicta et russea fasceola praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula, illud cibarium vasculum floridis palmulis rotabat in circulum et in orbis flexibus crebra succutiens et simul membra sua leniter illubricans, lumbis sensim vibrantibus, spinam mobilem quatiens placide decenter undabat. Isto aspectu defixus obstupui et [*](MSS miseris. Milesiis and mysticis have both been proposed. ) [*](The best MS seems to read ambacu pascuae iurulenta,, from which no meaning can be extracted. The suggestion given in the text is tolerably near and makes fair sense. )

p.60
mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante. Et tandem ad illam Quam pulchre quamque festive inquam Fotis mea, ollulam istam cum natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere! Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella Discede inquit Miselle, quam procul a meo foculo discede. Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi,

Haec dicens in me respexit et risit. Nec tamen ego prius inde discessi, quam diligenter omnem eius explorassem habitudinem. Vel quid ego de ceteris aio? Cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et publice prius intueri et domi postea perfrui, sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur: denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae lacinias omnes exuunt, amicula dimovent, nudam pulchritudinem suam praebere se gestiunt, magis de cutis roseo rubore quam de vestis aureo colore placiturae. At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta,

p.62
mari edita, fluctibus educata—licet, inquam, Venus! ipsa fuerit, licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo suo cincta, cinnama fragrans et balsama rorans, calva processerit, I placere non poterit nec Vulcano suo.