Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Et adiecit Ego te, O Luci, meis istis manibus educavi; quidni? Parentis tuae non modo sanguinis, verum alimoniarum etiam socia; nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus, et eandem [*](There is here a gap in the MSS which has been filled in by a later hand. These three words are fairly near the meaningless MSS' reading, and can be construed. )

p.52
nutricem simul bibimus, et in nexu germanitatis una coaluimus: nec aliud nos quam dignitas discernit, quod illa clarissimas, ego privatas nuptias fecerimus. Ego sum Byrrhaena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos frequentatum educatores retines. Accede itaque hospitium fiducia, immo vero iam tuum proprium Larem. Ad haec ego, iam sermonis ipsius mora rubore digesto, Absit inquam Parens, ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram; sed plane quod officiis integris potest effici, curabo sedulo: quoties itineris huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te devertar. Dum hunc et huiusmodi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrhaenae pervenimus.

Atria longe pulcherrima columnis quadrifariam per singulos angulos stantibus attolerabant statuas, palmaris deae facies, quae pinnis explicitis sine gressu, pilae volubilis instabile vestigium plantis roscidis delibantes,[*]()nec ut maneant inhaerent, et iam volare creduntur. Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius loci medietatem, signum perfecte luculentum, veste reflatum, procursu vegetum, introeuntibus obvium et maiestate numinis venerabile: canes utrimquesecus deae latera muniunt, qui canes et ipsi lapis erant; his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeviunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, [*](Colvin's emendation for the MSS' decitantes. Helm suggests detinentes. )

p.54
eum putabis de faucibus lapidis exire, et, in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores. Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum, muscis et herbis et foliis et virgulis et sicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus: splendet intus umbra signi de nitore lapidis. Sub extrema saxi margine poma et uvae faberrime politae dependent, quas ars aemula naturae veritati similes explicuit; putes ad cibum inde quaedam, eum mustulentus autumnus maturum colorem afflaverit, posse decerni, et si fontem, qui deae vestigio discurrens in lenem vibratur undam, pronus aspexeris, credes illos ut rure pendentes racemos inter cetera veritatis nec agitationis officio carere. Inter medias frondes lapidis Actaeon curioso obtutu in deam sursum proiectus, iam in cervum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens visitur.