Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit, et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis huius exortam, suspensus alioquin et voto simul et studio, curiose singula considerabam. Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem. Iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boves et id genus pecua dicturus praesagium, de ipso vero caelo et iubaris orbe subito venturum oraculum.

p.50

Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen, dum luxum nepotalem simulantia[*]()ostiatim singula pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli; et ecce mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem accelerate vestigio comprehendo: aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. Huius adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui, ut primum me conspexit, Est inquit Hercule Lucius, et offert osculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit. Quin inquit Etiam ipse parentem tuam accedis et salutas? Vereor inquam Ignotae mihi feminae, et statim rubore suffusus deiecto capite restiti. At illa obtutum in me conversa En inquit Sanctissimae Salviae matris generosa probitas. Sed et cetera corporis execrabiliter ad regulam sunt congruentia: inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus.