Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ac dum religiosum scrupulum partim apud meum sensum disputo, partim sacratorum consiliis examino, novum mirumque plane comperior, deae quidem me tantum sacris imbutum at magni dei deumque summi parentis, invicti Osiris, necdum sacris illustratum. Quamquam enim connexa, immo vero inunita ratio numinis religionisque esset, tamen teletae discrimen interesse maximum: prohinc me quoque peti magno etiam deo famulum sentire deberem. Nec diu res in ambiguo stetit: nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis, linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos Lares collocaret, et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret

p.588
epulas. Is ut agnitionem mihi scilicet certo aliquo sui signo subministraret, sinistri pedis talo paululum reflexo cunctabundo clementer incedebat vestigio. . Sublata est ergo post tam manifestam deum voluntatem ambiguitatis tota caligo, et illico deae matutinis perfectis salutationibus summo studio percontabar singulos, ecqui vestigium similis sit ut somnium. Nec fides afuit: nam de pastophoris unum conspexi statim praeter indicium pedis, cetero etiam statu itque habitu examussim nocturnae imagini congruentem,quem Asinium Marcellum vocitari cognovi postea, reformationis meae non alienum nomen.[*]()Nec moratus conveni protinus eum, sane nec ipsum futuri sermonis ignarum, quippe iamdudum consimili praecepto sacrorum ministrandorum commonefactum: nam sibi visus est quiete proxuma, dum magno deo coronas exaptat, et de eius ore, quo singulorum fata dictat, audisse, mitti sibi Madaurensem sed admodum pauperem, cui statim sua sacra deberet ministrare; nam et illi studiorum gloriam et ipsi grande compendium sua comparari providentia.