Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo; paucisque post diebus, deae potentis instinctu, raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa Romam versus profectionem dirigo; tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum

p.586
celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo. Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur. Eram cultor denique assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena. Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet. Mirabar quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum; quidni? Plenissime iamdudum videbar initiatus.