Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar: nam et viriculas patrimonii peregrinationis attriverant impensae, et erogationes urbicae pristinis illis provincialibus antistabant plurimum. Ergo duritia [*](Alienum nomen, the reading of the MSS, gives a sense opposite to that required The Aldine editor supplied the necessary non. )

p.590
paupertatis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia. Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter: An tu inquit Si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere? Ergo igitur cunctis affatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis illustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium divinum frequentabam. Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat: quidni? Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.