Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem: quam quidem laciniam curiosulus ventus satis amanter nunc lasciviens reflabat, ut dimota pateret flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhaerens pressule membrorum voluptatem graphice deliniaret. Ipse autem color deae diversus in speciem, corpus candidum quod caelo demeat, amictus caerulus quod mari remeat. Iam singulas virgines, quae deae putabantur, sui sequebantur [*]()comites, Iunonem quidem Castor et Pollux, quorum capita cassides ovatae stellarum apicibus insignes contegebant, sed et isti Castores erant scaenici pueri: haec puella varios modulos [*](These two words are inserted by Helm. Some verb has dropped out of the text. )

p.530
Iastia concinente tibia procedens quieta et inaffectata gesticulatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi praemium decoris addixisset, et sese regnum totius Asiae tributuram. At illam quam cultus armorum Minervam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris deae comites armigeri, Terror et Metus, nudis insultantes gladiis: at pone tergum tibicen Donum canebat bellicosum et permiscens bombis gravibus tinnitus acutos in modum tubae saltationis agilis vigorem suscitabat: haec inquieto capite et oculis in aspectum minacibus, citato et intorto genere gesticulationis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae victoriam tradidisset, fortem tropaeisque bellorum inclitum suis adminiculis futurum.

Venus ecce cum magno favore caveae in ipso meditullio scaenae, circumfuso populo laetissimorum parvulorum, dulce surridens constitit amoene: illos teretes et lacteos puellos diceres tu Cupidines veros de caelo vel mari commodum involasse; nam et pinnulis en sagittulis et habitu cetero formae praeclare congruebant, et velut nuptiales epulas obiturae dominae coruscis praelucebant facibus. Et influunt innuptarum puellarum decorae suboles: hinc Gratiae gratissimae, inde Horae pulcherrimae, quae iaculis floris serti et soluti deam suam propitiantes scitissimum construxerant chorum, dominae voluptatum veris coma

p.532
blandientes. Iam tibiae multiforabiles cantus Lydios dulciter consonant: quibus spectatorum pectora suave mulcentibus, longe suavior Venus placide commoveri cunctantique lente vestigio et leniter fluctuante spinula et sensim annutante capite coepit incedere, mollique tibiarum sono debeatis respondere gestibus et nunc mite conniventibus, nunc acre comminantibus gestire pupillis et nonnunquam saltare solis oculis. Haec ut primum ante iudicis conspectum facta est, nisu brachiorum polliceri videbatur, si fuisset deabus ceteris antelata, daturam se nuptam Paridi forma praecipuam suique similem: tunc animo volenti Phrygius iuvenis malum quod tenebat aureum, velut victoriae calculum, puellae tradidit.