Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Quid ergo miramini si [*]()vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretionundinantur, cumrerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio? Sic Hercule et aliud sequens iudicium inter inclitos Achivorum duces celebratum, vel cum falsis insimulationibus eruditione doctrinaque praepollens Palamedes proditionis damnatur, vel cum virtute Martia [*](If the three following clauses are not to be taken as vocatives (and there seems little point in calling the lawyers to marvel at their own degradation), it is necessary to insert here si, which is not found in the MSS. )

p.534
praepotenti praefertur Ulixes modicus Aiaci maximo. Quale autem et illud iudicium apud legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros? Nonne divinae prudentiae senex, quem sapientia praetulit cunctis mortalibus deus Delphicus, fraude et invidia nequissimae factionis circumventus velut corruptor adulescentiae, quam frenis cohercebat, herbae pestilentis succo noxio peremptus est, relinquens civibus ignominiae perpetuae maculam, cum nunc etiam egregii philosophi sectam eius sanctissimam praeoptent et summo beatitudinis studio iurent in ipsius nomen? Sed ne quis indignationis meae reprehendat impetum, secum sic reputans: Ecce nunc patiemur philosophantem nobis asinum, rursus unde decessi revertar ad fabulam.

Postquam finitum est illud Paridis iudicium, Iuno quidem cum Minerva tristes et iratis similes e scaena redeunt, indignationem repulsae gestibus professae; Venus vero gaudens et hilaris laetitiam suam saltando toto cum choro professa est. Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent: iamque tota suave fragrante cavea montem illum ligneum terrae vorago decepit. Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus, iam populo postulante, illam de publico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestiis esse damnatam meisque praeclaris

p.536
nuptiis destinatam, et iam torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur, lectus Indica testudine pellucidus, plumea congerie tumidus, veste serica floridus. At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter contagium scelestae pollutaeque feminae, metu etiam mortis maxime cruciabar, sic ipse mecum reputans, quod in amplexu venerio scilicet nobis cohaerentibus quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo vel prudentia sollers vel artificio docta vel abstinentia frugi posset provenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi vero quasi indemnato et innoxio parceret.