Metamorphoses

Apuleius

Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.

Talis mulieris publicitus matrimonium confarreaturus ingentique angore oppido suspensus expectabant diem muneris, saepius quidem mortem mihimet volens consciscere, priusquam scelerosae mulieris contagio macularer vel infamia publici spectaculi depudescerem: sed privatus humana manu, privatus digitis, ungula rotunda atque mutila gladium stringere nequaquam poteram. Plane tenui specula solabar clades ultimas, quod ver in ipso ortu iam gemmulis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore prata vestiret, et commodum dirupto spineo tegmine spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae me priori meo Lucio redderent. Dies ecce muneri destinatus aderat; ad consaeptum caveae prosequente populo pompatico favore deducor: ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae spectaculi dedicantur, tantisper ante portam constitutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso germinabat aditu, libens affectabam, subinde curiosos oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo reficiens. Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi,

p.526
incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati. At ubi discursus reciproci multinodas ambages tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo subducto et complicitis siparis scaena disponitur.

Erat mons ligneus ad instar incliti montis illius quem vates Homerus Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus virectis et vivis arboribus, summo cacumine de manibus fabri fonte manante, fluviales aquas eliquans. Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium. Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat numerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus, et inter comas eius aureae pinnulae cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant. Is saltatorie procurrens malumque bracteis inauratum dextra gerens, ei qui Paris videbatur porrigit, quid

p.528
mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus gradum scitule referens e conspectu facessit. Insequitur puella vultu honesta in deae Iunonis speciem similis; nam et caput stringebat diadema candida, ferebat et sceptrum Irrupit alia quam putares Minervam, caput confecta fulgenti galea (et oleaginea corona tegebatur ipsa galea) clypeum attollens et hastam quatiens et qualis illa cum pugnat.