Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- Qualibus Hippomenes rapuit Schoeneida pomis,
- qualibus Hesperidum nobilis hortus erat,
- qualia credibile est spatiantem rure paterno
- pleno saepe tulisse sinu,
- quale fuit malum quod littera pinxit Aconti,
- qua cupido lecta pacta puella uiro est:
- Talia cuncta pius dominus florentis agelli
- imposuit mensae, nude Priape, tuae.
- Quid mecum tibi, circitor moleste?
- ad me quid prohibes uenire furem?
- accedat, sine: laxior redibit.
- Commoditas haec est in nostro maxima pene,
- laxa quod esse mihi femina nulla potest.
- Si quando Telethusa circulatrix,