Priapeia
Priaepia
Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879
- hac re quod metuas adire, non est.
- istud caelitibus datur seueris:
- nos uappae sumus et pusilla culti
- ruris numina, nos pudore pulso
- stamus sub Ioue coleis apertis.
- ergo, , huc licebit intret
- nigra fornicis oblitus fauilla.
- Commisso mihi non satis modestas
- quicumque attulerit manus agello,
- is me sentiet esse non spadonem.
- dicat forsitan haec sibi ipse: 'nemo
- hic inter frutices loco remoto
- percisum sciet esse me', sed errat:
- magnis testibus ista res agetur.