Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. quae clunem tunica tegente nulla
  2. Aestu altius altiusque motat,
  3. crisabit tibi fluctuante lumbo:
  4. haec sic non modo te, Priape, possit,
  5. priuignum quoque sed mouere Phaedrae.
  1. Fulmina sub Ioue sunt, Neptuni fuscina telum,
  2. ense potens Mars est, hasta, Minerua, tua est,
  3. suttilibus Liber committit praelia thyrsis,
  4. fertur Apollinea missa sagitta manu,
  5. Herculis armata est inuicta dextera claua:
  6. at me terribilem mentula tenta facit.
  1. Copia me seruet: tu suffragare rogatus
  2. indicio nec me prode, Priape, tuo,
  3. quaeque tibi posui tamquam uernacula poma,