Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca uerba Q. Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus paene iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus eius testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae temporibus bene se exercitus credidisse meminerat.

M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare quominus absolueretur, si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.