Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud populum reus actus, cum xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius periret, dummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit uictoriamque in ipsa uictoria perdidit.
C. etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter plurima et euidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetextatum et ingenuam uirginem a se corruptam poetico ioco significauerat, erexit, si quidem iudices inicum
rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se dare merebatur. magis uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus quam Cosconius in sua causa liberatus est.