Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis reis plurimum ualuit, ita in opprimendis non sane multum potuit: quin etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam apud populum

accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis criminibus erat confossa, septies ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta est, quia homines uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et deuictarum nauium rostra deferre: terribilis sit his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fragore gloriae subnixus ne insequatur'.

Tam uehementes iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et grauissimos infamiae fluctus emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admodum genus defensionis amplexus: adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse perductum. suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberauit.