Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Quod sequitur † narrandum est. Q. Fabius Labeo, arbiter a senatu finium constituendorum inter Nolanos ac Neapolitanos datus, cum in rem praesentem uenisset, utrosque separatim monuit ut omissa cupiditate regredi † modo controuersia quam progredi mallent. idque cum utraque pars auctoritate uiri mota fecisset, aliquantum in medio uacui agri relictum est. constitutis deinde finibus, ut ipsi terminauerant, quidquid reliqui soli fuit populo Romano adiudicauit. ceterum etsi circumuenti Nolani ac Neapolitani queri nihil potuerunt secundum ipsorum demonstrationem dicta sententia, improbo tamen praestigiarum genere nouum ciuitati nostrae uectigal accessit. eundem ferunt, cum a rege Antiocho, quem bello superauerat, ex foedere icto dimidiam partem nauium accipere deberet, medias omnes secuisse, ut eum tota classe priuaret.
Nam M. Antonio remittendum conuicium est, qui idcirco se aiebat nullam orationem scripsisse, ut, si quid superiore iudicio actum ei, quem postea defensurus esset, nociturum foret, non dictum a se adfirmare posset, quia facti uix pudentis causam
tolerabilem habuit: pro periclitantium enim capite non solum eloquentia sua uti, sed etiam uerecundia abuti erat paratus.Sertorius uero corporis robore atque animi consilio parem naturae indulgentiam expertus, proscriptione Sullana dux Lusitanorum fieri coactus, cum eos oratione flectere non posset ne cum Romanis uniuersa acie confligere uellent, uafro consilio ad suam sententiam perduxit: duos enim in conspectu eorum constituit equos, ualidissimum alterum, alterum infirmissimum, ac deinde ualidi caudam ab inbecillo sene paulatim carpi, infirmi a iuuene eximiarum uirium uniuersam conuelli iussit. obtemperatum imperio est. sed dum adulescentis dextera inrito se labore fatigat, senio confecta manus ministerium exsecuta est. tunc barbarae contioni quorsum ea res tenderet cognoscere cupienti subicit equi caudae consimilem esse nostrum exercitum, cuius partes aliquis adgrediens opprimere possit, uniuersum conatus prosternere celerius tradiderit uictoriam quam occupauerit. ita gens barbara, aspera et regi difficilis, in exitium suum ruens, quam utilitatem auribus respuerat, oculis peruidit.