Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Seruio Tullio regnante cuidam patri familiae in agro Sabino praecipuae magnitudinis et eximiae formae uacca nata est. quam oraculorum certissimi auctores in hoc a dis inmortalibus editam responderunt, ut quisquis eam Auentinensi Dianae

immolasset, eius patria totius terrarum orbis imperium obtineret. laetus eo dominus bouem summa cum festinatione Romam actam in Auentino ante aram Dianae constituit, sacrificio Sabinis regimen humani generis daturus. de qua re antistes templi certior factus religionem hospiti intulit, ne prius uictimam caederet quam proximi amnis se aqua abluisset, eoque alueum Tiberis petente uaccam ipse immolauit et urbem nostram tot ciuitatium, tot gentium dominam pio sacrificii furto reddidit.

Quo in genere acuminis in primis Iunius Brutus referendus est: nam cum a rege Tarquinio auunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque ceteros etiam fratrem suum, quod uegetioris ingenii erat, interfectum animaduerteret, obtunsi se cordis esse simulauit eaque fallacia maximas uirtutes suas texit. profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis, quos is ad Apollinem Pythium muneribus et sacrificiis honorandum miserat, aurum deo nomine doni clam cauato baculo inclusum tulit, quia timebat ne sibi caeleste numen aperta liberalitate uenerari tutum non esset. peractis deinde mandatis patris Apollinem iuuenes consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus uideretur. at is penes eum summam urbis nostrae potestatem futuram respondit, qui ante omnes matri osculum dedisset. tum Brutus perinde atque casu prolapsus de industria se abiecit

terramque communem omnium matrem existimans osculatus est. quod tam uafre Telluri inpressum osculum urbi libertatem, Bruto primum in fastis locum tribuit.

Scipio quoque superior praesidium calliditatis amplexus est: ex Sicilia enim petens Africam, cum e fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum conplere uellet neque tam subito eos posset instruere, quod temporis angustiae negabant sagacitate consilii adsecutus est: namque ex his iuuenibus, quos secum tota Sicilia nobilissimos et diuitissimos sed inermes habebat, trecentos speciosa arma et electos equos quam celerrime expedire iussit uelut eos continuo secum ad oppugnandam Karthaginem auecturus. qui cum imperio ut celeriter, ita longinqui et periculosi belli respectu sollicitis animis paruissent, remittere eis Scipio illam expeditionem, si arma et equos militibus suis tradere uoluissent, edixit. rapuit condicionem inbellis ac timida iuuentus instrumentoque suo cupide nostris cessit. ergo calliditas ducis prouidit ut † si quod protinus imperaretur, grato prius, deinde remisso militiae metu maximum beneficium fieret.