Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Fabius autem Maximus, cui non dimicare uincere fuit, cum praecipuae fortitudinis Nolanum peditem dubia fide suspectum et strenuae operae Lucanum equitem amore scorti deperditum in castris
haberet, ut utroque potius bono milite uteretur quam in utrumque animaduerteret, alteri suspicionem suam dissimulauit, in altero disciplinam paululum a recto tenore deflexit: namque illum plene pro tribunali laudando omnique genere honoris prosequendo animum suum a Poenis ad Romanos coegit reuocare, et hunc clam meretricem redimere passus paratissimum pro nobis excursorem reddidit.Veniam nunc ad eos, quibus salus astutia quaesita est. M. Volusius aedilis pl. proscriptus adsumpto Isiaci habitu per itinera uiasque publicas stipem petens quisnam re uera esset occurrentis dinoscere passus non est eoque fallaciae genere tectus in M. Bruti castra peruenit. quid illa necessitate miserius, quae magistratum populi Romani abiecto honoris praetexto alienigenae religionis obscuratum insignibus per urbem iussit incedere! o nimis aut hi suae uitae aut illi alienae mortis cupidi, qui talia uel ipsi sustinuerunt uel alios perpeti coegerunt!
Aliquanto speciosius Sentii Saturnini Vetulonis in eodem genere casus ultimae sortis auxilium. qui, cum a triumuiris inter proscriptos nomen suum propositum audisset, continuo praeturae insignia inuasit praecedentibusque in modum lictorum et
apparitorum et seruorum publicorum subornatis uehicula conprehendit, hospitia occupauit, obuios summouit ac tam audaci usurpatione imperii in maxima luce densissimas hostilibus oculis tenebras offudit. idem, ut Puteolos uenit, perinde ac publicum ministerium agens summa cum licentia correptis nauibus in Siciliam, certissimum tunc proscriptorum perfugium, penetrauit.