Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Ne Samnites quidem paruas poenas consimilis erroris pependerunt, quod Herenni Ponti salutare consilium neglexerant. qui auctoritate et prudentia ceteros praestans ab exercitu et duce eius filio suo consultus quidnam fieri de legionibus Romanis apud furcas Caudinas inclusis deberet, inuiolatas dimittendas respondit. postero die eadem de

re interrogatus deleri eas oportere dixit, ut aut maximo beneficio gratia hostium emereretur aut grauissima iactura uires confringerentur. sed inprouida temeritas uictorum, dum utramque partem spernit utilitatis, sub iugum missas in perniciem suam accendit.

Multis et magnis sapientiae exemplis paruulum adiciam. Cretes, cum acerbissima execratione aduersus eos, quos uehementer oderunt, uti uolunt, ut mala consuetudine delectentur optant modestoque uoti genere efficacissimum ultionis euentum reperiunt: inutiliter enim aliquid concupiscere et in eo perseueranter morari, exitio ea uicina dulcedo est.

Est aliud factorum dictorumque genus, a sapientia proximo deflexu ad uafritiae nomen progressum, quod, nisi fallacia uires adsumpsit, finem propositi non inuenit laudemque occulto magis tramite quam aperta uia petit.