Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Atque ista quidem seueritatis, illa uero pietatis constantia admirabilis, quam Q. Fabius Maximus infatigabilem patriae praestitit. pecuniam pro captiuis Hannibali numerauerat, fraudatus ea publice tacuit: dictatori ei magistrum equitum Minucium iure imperii senatus aequauerat, silentium egit: conpluribus praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi habitu mansit nec umquam sibi rei publicae permisit irasci. tam perseuerans in amore ciuium: quid? in bello gerendo nonne par eius constantia? imperium Romanum Cannensi proelio paene destructum uix sufficere ad exercitus conparandos uidebatur. itaque frustrari et eludere Poenorum impetus quam manum cum his tota acie conserere melius ratus, plurimis conminationibus Hannibalis inritatus, saepe etiam specie bene gerendae rei oblata numquam a consilii salubritate ne parui quidem certaminis discrimine recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac spe superior apparuit. ergo ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime ciuitati nostrae succurrisse uisus est: alter enim celeritate sua Karthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.
C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicae statu egisse consulem narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi
hominis pestiferis blanditiis praereptus populi fauor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens, cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos debebatur. nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis inflammaret. in hoc miserando pariter atque erubescendo statu ciuitatis tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus esset interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam esse rem publicam, ut huc indignitatis ueniretur. deinde, cum perseueranter instarent ac dicerent 'age, si uentum fuerit?' 'non renuntiabo' inquit. quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti non uolt rigorem.