Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Apertum et animosum bonae fiduciae pectus emenso quasi debitum opus superest constantiae repraesentatio: natura enim sic conparatum est ut,

quisquis se aliquid ordine ac recte mente complexum confidit, uel iam gestum, si obtrectetur, acriter tueatur, uel nondum editum, si interpelletur, sine ulla cunctatione ad effectum perducat.

Sed dum exempla propositae rei persequor, latius mihi circumspicienti ante omnia se Fului Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis occupauerat. tam deinde culpae hostium iustus aestimator quam speciosus uictor Campanum senatum impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque catenis onustum in duas custodias, Teanam Calenamque diuisit consilium executurus, cum ea peregisset, quorum administrandorum citerior esse necessitas uidebatur. rumore autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam poenam scelerati effugerent, nocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui ibi adseruabantur e uestigio Cales est transgressus perseuerantiae suae opus executurus et iam deligatis ad palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, sicut erant traditae, reposuit ac iusso lictore lege agere tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non poterat. qua constantia uictoriae quoque gloriam antecessit, quia, si eum intra se ipsam

partita laude aestimes, maiorem punita Capua quam capta reperias.