Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Metellus autem Numidicus propter consimile perseuerantiae genus excepit quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim animaduerteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti conatus quantoque malo rei publicae, nisi his occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in legem eius ire maluit. potest aliquis hoc uiro dici constantior, qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit?
Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. Scaeuolam augurem merito conparauerim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam celerrime hostis iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente solus Scaeuola de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et Italia conseruata est, hostem iudicem'.