Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. exanimum veluti multa tamen arte coactum
  2. maeret ebur, Pariusve notas et nomina sumit
  3. cum lapis aut liquidi referunt[*](liquidi referunt C Bon. 2, aliquid ire ferunt V ) miranda colores.
  4. ductor ait: 'quod, virgo, tibi nomenque genusque,
  5. quae sors[*](sors Heinsius, mors V ) ista, doce, tendunt cur vincula palmas?'
  6. illa tremens tristique oculos deiecta pudore
  7. p.48
  8. 'non ego digna malis' inquit; 'suprema parentum
  9. dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
  10. nos Ili felix quondam genus,[*](felix Slothouwer, ueteris V, sed fort. post genus duo hemistichia exciderunt et pristinae felicitatis commemorationem et nominis nuncupationem (468) continentia ) invida donec
  11. Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
  12. principio morbi caeloque exacta sereno
  13. temperies, arsere rogis certantibus agri,
  14. cum subitus fragor et fluctus Idaea[*](idaea M 2 C a, idae V ) moventes
  15. cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto[*](ponto X 2, pono V )
  16. belua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus[*](montibus M, monibus V, menibus (i. e. moenibus) S ) ullis
  17. nec nostro metire mari. primaeva furenti
  18. huic manus amplexus inter planctusque parentum
  19. deditur. hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon,
  20. virgineam damnare animam sortitaque Lethen
  21. corpora; crudelis scopulis me destinat urna.