Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. verum o iam[*](iam Bon. 1, tam V ) redeunt Phrygibus si numina tuque
  2. ille ades auguriis promisse et sorte deorum,
  3. iam cui candentes votivo in gramine pascit
  4. cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
  5. adnue meque, precor, defectaque Pergama monstris
  6. eripe, namque potes. neque enim tam lata videbam
  7. pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
  8. nec tales umeros pharetramque gerebat Apollo.'
  9. auxerat haec locus et facies maestissima capti
  10. litoris et tumuli caelumque, quod incubat urbi,
  11. quale laborantis Nemees iter aut Erymanthi[*](nemeesi terymanihi V, corr. M )
  12. vidit et infectae miseratus flumina Lernae.
  13. Dat procul interea signum Neptunus, et una
  14. monstriferi mugire sinus Sigeaque pestis
  15. adglomerare fretum, cuius stellantia glauca
  16. lumina nube tremunt, atque ordine curva trisulco
  17. p.49
  18. fulmineus[*](Fulmineus M, Flumineus V ) quatit ora fragor, pelagoque remenso
  19. cauda redit, passosque sinus[*](passosque sinus C, passusque sinu V ) rapit ardua cervix.
  20. illam incumbentem per mille volumina pontus
  21. prosequitur lateri adsultans, trepidisque ruentem