Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- secretisque ciet volitans pater Aeolus arvis.'[*](aruis V, antris C )
- Horruits interea famulum clamore supremo
- maesta domus, regemque fragor per moenia differt
- mille ciere manus et iam dare iussa vocatis.
- flagrantes aras vestemque nemusque sacerdos[*](in hiatum terrae vel humi proturbat aram,στολὴνμαγικὴν (Luc. Men. 8), frondem perterrita Alcimede )
- praecipitat, subitisque pavens circumspicit Aeson,
- quid moveat. quam multa leo cunctatus in arta
- mole virum rictuque genas et lumina pressit,
- sic curae subiere[*](subiere SM, subiecere V ) ducem, ferrumne capessat
- imbelle atque aevi senior gestamina primi
- an patres regnique acuat[*](acuat Bon. 1, acuatu V ) mutabile vulgus.
- contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
- 'me quoque' ait 'casus comitem quicumque propinquat
- accipies, nec fata traham natumque videbo
- te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
- vela dedit, potui quae tantum ferre dolorem.'
- talia per lacrimas.[*](perlacrimans C ) et iam circumspicit Aeson,
- praeveniat quo fine minas, quae fata[*](quae fata Pius, quo fata V ) capessat
- digna satis: magnos obitus[*](obitus Bon. 1, obitū V ) natumque domumque
- et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
p.28