Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. manibus Alcimede tanto super auxia nato,
  2. siquid ab excitis melius praenosceret umbris.
  3. ipsum etiam curisque parem talesque prementem
  4. corde metus ducit,[*](ducit Bon. 1, dicit V ) facilem tamen, Aesona coniunx.
  5. in scrobibus cruor et largus Phlegethontis aperti[*](scrobibus SM, sacro uibus V | operti C )
  6. stagnat honos, saevoque vocat grandaeva tumultu
  7. Thessalis exanimes atavos magnaeque nepotem[*](Thessalis M, Thessales V | nepotem M, nepote V )
  8. Pleiones. et iam tenues ad carmina vultus
  9. p.27
  10. extulerat maestosque tuens natumque nurumque
  11. talia libato pandebat sanguine Cretheus:
  12. 'mitte metus, volat ille mari quantumque propinquat,
  13. iam magis atque magis variis stupet Aea[*](stupet Aea cod. Harlesii, stupe acta V ) deorum
  14. prodigiis quatiuntque truces oracula Colchos.
  15. heu quibus ingreditur fatis, qui gentibus horror
  16. pergit. mox Scythiae spoliis nuribusque superbus
  17. adveniet; cuperem ipse graves tum rumpere terras.
  18. sed tibi triste nefas fraternaque turbidus arma
  19. rex parat et saevos irarum concipit ignes.
  20. quin rapis hine animam et famulos citus effugis[*](hinc etiam V habet | effugis SM, effugit V ) artus?
  21. i, meus es, iam te in lucos pia turba silentum[*](in M, om. V | silentis Sudhaus, ex Verg. Georg. I 476 )