Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. est etiam ante oculos aevi[*](aeui CT, aeuū V, rerum Iunt. 1 ) rudis altera proles,
  2. ingentes animos et fortia discere facta
  3. quem velit atque olim leti meminisse paterni.
  4. ergo sacra novat.[*](novat Bon. 1, noua V ) veteris sub nocte cupressi
  5. sordidus et multa pallens ferrugine taurus
  6. stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae
  7. et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
  8. impatiensque[*](Inpatiensque S, que om. V. post ) loci visaque exterritus umbra.
  9. hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
  10. Thessalis[*](versus excidit huius fere sententiaetalis enim diro mactatur victima ferro, terg. cum pl.; 781—784 mos describitur, non actio narratur. ad retro agens cf. Lucr. VI 381 Hor. epod. 17, 7 ) in seros Ditis servaverat usus:
  11. ---
  12. tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
  13. obsecrat igne domos, iam iam exorabile retro
  14. carmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbras
  15. portitor, et vinctae[*](vinctae Iacobs, cunctae V ) primis stant faucibus Orci.
  16. illum ubi terrificis superesse in tempore sacris[*](sacris Burmann, sacri V )
  17. conspexit, statuit leto[*](leto sc. suo (Renkema)) supremaque fatur
  18. ipse manu tangens damnati cornua tauri:
  19. 'vos, quibus imperium Iovis et non segne peractum
  20. lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis
  21. nomina magnorum fama sacrata nepotum;