Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. ore premit sparsisque legens vestigia canis
  2. 'te quoque iam maesti forsan genitoris imago,
  3. nate', ait 'et luctus subeunt suspiria nostri,
  4. iamque dolos circumque trucis discrimina leti
  5. mille vides. qua te, infelix, quibus insequar oris?
  6. non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
  7. tendit iter, falsae sed captum laudis amore
  8. te, puer, in nostrae durus tormenta senectae
  9. nune lacerat. celsis an si freta puppibus essent
  10. pervia, non ultro iuvenes classemque decissem?
  11. o domus, o freti nequiquam prole penates.'[*](penates Balbus, nepotes V )
  12. dixit et extemplo furiis iraque minaci
  13. terribilis: 'sunt hic etiam tua vulnera,[*](uulnera SM, uulnere V ) praedo,
  14. sunt lacrimae carusque parens.' simul aedibus altis
  15. itque reditque fremens rerumque[*](rerumque Iunt. 1, regumque V ) asperrima versat:
  16. Bistonas ad meritos cum cornua saeva Thyoneus[*](Thyoneus Bon. 2, thyone VS )
  17. torsit et infelix iam mille furoribus Haemus,
  18. iam Rhodopes nemora alta gemunt, talem incita longis
  19. porticibus coniunxque fugit natique Lycurgum.
  20. Tartareo tum sacra[*](sacra SM 2, sacri V ) Iovi Stygiisque ferebat