Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- atque ibi me [*]() moresque tuos et facta canentem
- fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
- tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
- Cur magis incessat superos et aena sororum
- stamina, quae tepido genetrix super aggere nati
- orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem
- aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
- vincit in ardentem, liceat, moritura [*]() maritum?
- maior et his forsan superos et Tartara pulsem [*]()
- invidia: externis etiam miserabile visu
- funus eat.[*]() sed nec modo se Natura dolenti
- nec [*]() Pietas in iusta [*]() dedit; mihi limine primo
- fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
- Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
- parcius exstinctum saevorum crimine agrestum
- fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
- Astyanacta parens, laqueo quin illa supremo [*](ibi me Heinsius: tibi M. )[*](moritura M: modo itura Schrader, ruitura Heinsius. )[*](maior et his pulsem Krohn: aliis M: at his Baehrens: ais Vollmer: ab his Phillimore, who reads pulset. )[*](invidia: . . eat. edd.: invidia? eat? Phillimore. )[*](nec M: sed Phillimore, bracketing nec modo to dedit. )[*](in iusta Boxhorn: iniusta edd. his father is as one untimely dead, and that therefore this bitterness is added to the grief felt by natural affection; Erigone is an example of the same thing. She bewailed her )
- inclusit gemitus: at te post funera magni
- Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
- Non ego, quas fati certus sibi morte canora
- inferias praemittit olor nec rupe quod atra
- Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
- in patrios adhibebo rogos: non murmure trunco
- quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
- nota nimis vati. quis non in funere cunctos
- Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
- et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo
- carmina nec fida [*]() gavisam Pallada buxo?
- te Pietas oblita virum revocataque caelo
- Iustitia et gemina plangat Facundia lingua
- et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
- quis labor Aonios seno pede ducere cantus [*]()
- et quibus Arcadia carmen testudine mensis
- cura lyrae [*]() nomenque fuit quosque orbe sub omni
- ardua septena numerat Sapientia fama,
- qui furias regumque domos aversaque caelo
- sidera terrifico super intonuere cothurno,
- et quis lasciva vires tenuare Thalia [*](fida M: foeda Heinsius: bifida Phillimore. )[*](cantus Barth: campos M: currere campos Heinsius. )[*](cura lyrae Gronovius: cydalibem M. slave of Neoptolemus, son of Achilles after the death of her husband. Hector. was therefore glad when it betrayed Marsyas. The other )
- dulce vel heroos gressu truncare tenores.[*]()
- omnia namque animo complexus et omnibus auctor [*]()
- qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
- Aoniis vincire modis seu voce soluta
- spargere et effreno nimbos aequare profatu.
- Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
- Parthenope, crinemque adflato monte sepultum
- pone super tumulos et magni funus alumni,
- quo non Munichiae [*]() quicquam praestantius arces
- doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
- si tu stirpe vacans famaeque [*]() obscura iaceres
- nil gentile tenens, illo te eive probabas
- Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
- ille [*]() tuis totiens praestabat [*]() tempora sertis,
- cum stata laudato caneret quinquennia versu
- ora supergressus Pylii senis [*]() oraque regis
- Dulichii specieque comam subnexus utraque.[*]()
- non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
- nec sine luce genus (quamquam fortuna parentum
- artior expensis [*]()): etenim te divite ritu [*](tenores Dom.: leones Vollmer: labores, lepores, etc. edd. )[*](auctor Poni.: utor M. )[*](Munichiae Pol.: moniciae M: Monichiae Heinsius: Monychiae Postgate. )[*](vacans famaeque Baehrens: vetas famaeque M: nefas famaque Phillimore: vetus Poni. )[*](ille M: illa Postgate. )[*](praestabat Klter: prestat sed M: praestant se Vollmer. )[*](senis s: gregis M, Klotz, Vollmer: regis Pylii conj. Postgate. )[*](specieque utraque Poni.: speciemque utroque M, Vollmer, Klotz. )[*](expensis Avantius: extensis M. )
- ponere purpureos Infantia legit [*]() amictus
- stirpis honore datos et nobile pectoris aurum.
- protinus exorto dextrum risere sorores
- Aonides, puerique chelyn summisit et ora
- imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
- nec simplex patriae decus, et natalis origo
- pendet ab [*]() ambiguo geminae certamine terrae.
- te de gente suum Latiis ascita colonis
- Graia refert Hyele,[*]() gravidus [*]() qua puppe magister
- excidit et mediis miser evigilavit in undis;
- maior at inde suum longo probat ordine vitae
- Parthenope ---[*]() Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
- diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
- verus, alit victos immanis gloria falsi.
- atque ibi dum profers annos vitamque sanitas,
- protinus ad patrii raperis certamina lustri
- vix implenda viris, laudum festinus et audax [*]()
- ingenii, stupuit primaeva ad carmina plebes
- Euboea et natis te monstravere parentes.
- inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro
- vox tua: non totiens victorem Castora gyro
- nec fratrem caestu virides plausere [*]() Therapnae. [*](legit M: adegit Dom. )[*]( ab Barth: et M. )[*](Hyele Heinsius: sele M: Velie s . )[*](gravidus Ellis: gravis M: Graius s. )[*](Lacuna recognized here by Markland, as there is no mention of Parthenope; no lacuna in MSS. )[*](festinus et audax Lipsius: festina sed ut dux M. )[*](plausere Doni.: clausero M. )
- sin [*]() pronum vicisse domi: quid Achaea mereri
- praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae
- nunc Athamantea protectum tempora pinu,
- cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes
- abstulit aut alium tetigit Victoria crinem?
- Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
- te monitore regi, mores et faeta priorum
- discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes,
- quantus equos pugnasque virum decurrere versu
- Maeonides quantumque pios ditarit agrestes
- Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
- Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator
- Ibyeus [*]() et tetricis Alcman cantatus Amyclis
- Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
- non formidata temeraria Leueade [*]() Sappho,
- quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
- carmina Battiadae latebrasque Lycophronis arti [*]()
- Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
- sed quid parva loquor? tu par adsuetus Homero
- ferre iugum senosque pedes aequare solutis
- versibus et numquam passu breviore relinqui,
- quid mirum, patria si te petiere relicta,
- quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,
- quos Veneri plorata domus neglectaque tellus [*](sin M: sit Doni. )[*](Ibycus Pol.: Obsicus M. )[*](Leucade Pol. (from some commentator unknown): calchide M. )[*](arti Baehrens: ari M: atri s. parsley at Nemea, the pine-branch at Isthmus (Athamas was the father of Palaemon, who with his mother Ino was worshipped there; Lerna is in the neighbourhood of Nemea). some robbers who had ill-treated him. )
- Alcidae vel quos e vertice Surrentino
- mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,
- quos propiore sinu lituo remoque notatus
- collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme
- quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt
- litora, qua mediis alte permixtus [*]() anhelat
- ignis aquis et operta domos incendia servant?
- sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae
- antra rogaturae veniebant undique gentes;
- illa minas divum Parcarumque acta canebat
- quamvis decepto vates non irrita Phoebo.
- mox et Romuleam stirpem proceresque futuros
- instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
- sub te Dardanius facis explorator opertae,