Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas
  2. spectabant Tyriae non torvo lumine matres.
  3. Ergo age iam [*]() magno—ducis indulgentia pulsat
  4. certaque dat votis hilaris vestigia frater—
  5. surge animo et fortes castrorum concipe curas,
  6. monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
  7. flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
  8. qui tibi tam tenero permisit plaudere collo
  9. nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
  10. Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
  11. Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
  12. flumina an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
  13. an iuga Pannoniae mutatoresque domorum
  14. Sauromatas quaties? an te septenus habebit
  15. Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
  16. an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
  17. non sibi felices silvas portentis Idymes?
  18. quod si te magno tellus frenata parenti
  19. accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes!
  20. quanta Caledonios attollet gloria campos!
  21. cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
  22. ‘hic suetus dare iura parens, hoc caespite turmas
  23. [*](iam Phillimore: nam M; punctuation Vollmer's. )
  24. adfari; late [*]() speculas [*]() castellaque longe
  25. —aspicis?—ille dedit cinxitque haec moenia fossa;
  26. belligeris haec dona deis, haec tela dicavit
  27. —cernis adhuc titulos—; hunc ipse vocantibus armis
  28. induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno.’
  29. qualiter in Teucros victricia bella paranti
  30. ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
  31. Felix, qui viridi fidens, Optate, iuventa
  32. durabis quaecumque vias vallumque subibis,
  33. forsan et ipse latus—sic numina principis adsint—
  34. cinctus et unanimi comes indefessus amici,
  35. quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit
  36. bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,
  37. hic amor est duretque precor! nos fortior aetas
  38. iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,
  39. et mihi! sed questus solitos si forte ciebo
  40. et mea Romulei venient ad carmina patres,
  41. tu deeris. Crispine, mihi, cuneosque per omnes
  42. te meus absentem circumspectabit Achilles,
  43. sed venies melior—vatum non irrita currunt
  44. omina—. quique aquilas tibi nunc et castra recludit,
  45. idem omnes perferre gradus cingique [*]() superbis
  46. fascibus et patrias dabit insedisse curules.
  47. Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,
  48. [*](late Waller: vitae M, vicis, vigiles, Vetti, viden has etc. edd. )[*](speculas s: specula M. )[*](cingique Pol.: cingitque M. called " tribuni laticlavii," as compared with " tr. angusti-clavii," who were knights (Suet. Otho, 10). This rank and that of " praefectus alae (equitum) " were often given to sons of senators (Suet. Oct. 38). Hence "clari" in v. 1. 97. This would be the first step (i. 173) in the senatorial career. )
  49. unde suae iuxta prospectat moenia Romae
  50. proximus ille deus, Fama velocior intrat
  51. nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
  52. dicebam certe: vatum non irrita currunt
  53. auguria, en! ingens reserat tibi limen honorum
  54. Caesar et Ausonii committit munia ferri.
  55. vade,[*]() puer, tantisque enixus suffice donis,
  56. felix, qui magno iam nunc sub praeside iuras
  57. cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!
  58. non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse
  59. Bellipotens aquilas torvaque induceret ora
  60. casside, vade alacer maioraque disce mereri!
  1. Ipse malas vires et lamentabile carmen
  2. Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae
  3. da. genitor praedoete, lyrae. neque enim antra moveri
  4. Delia nec solitam fas est impellere Cirrham
  5. te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra,
  6. quicquid ab Ismariis monstrabat collibus Euhan,
  7. dedidici. fugere meos Parnasia crines
  8. vellera, funestamque hederis inrepere taxum
  9. [*](vade Pol.: unde M. )
  10. extimui trepidamque—nefas!—arescere laurum.
  11. certe ego, magnanimum qui facta attollere regum
  12. ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
  13. quis sterili mea corda situ. quis Apolline merso
  14. frigida damnatae praeduxit nubila menti?
  15. stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantes
  16. nec digitis nec voce deae. dux ipsa silenti
  17. fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum
  18. astitit, Hebre, tibi, cernens iam surda ferarum
  19. agmina et immotos sublato carmine lucos.
  20. At tu seu membris emissus in ardua tendens
  21. fulgentesque plagas rerumque elementa recenses,
  22. quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem,
  23. quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem
  24. causa queat, notique modos extendis Arati,
  25. seu tu Lethaei secreto in gramine campi
  26. concilia heroum iuxta manesque beatos.
  27. Maeonium Ascraeumque senem, non segnior umbra
  28. accolis alternumque sonas et carmina misces:
  29. da vocem magno, pater, ingeniumque dolori,
  30. nam me ter relegens caelo [*]() terque ora retexens
  31. Luna videt residem nullaque Heliconide tristes
  32. solantem curas; tuus ut mihi vultibus ignis
  33. inrubuit cineremque oculis umentibus hausi,
  34. vilis honos studiis, vix haec in munera solvo
  35. primum animum, tacitisque situm depellere curis [*]()
  36. [*](caelo M: caelum Heinsius. )[*](tacitis curis M: tactis chordis Polster. poem was written three months after his father's death; still in any case he must have kept it by him for a long while before publishing it—if indeed the publication was not posthumous. )
  37. nunc etiam labente manu nec lumine sicco
  38. ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis
  39. iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata
  40. stellatus Latiis ingessit montibus Albam
  41. Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos
  42. odit et infaustae regnum dotale novercae.
  43. hic ego te—nam Sicanii non mitius halat
  44. aura croci, dites nec si tibi rara Sabaei
  45. cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas—
  46. inferiis cumulande sacris, te [*]() carmine plango
  47. Pierio; sume o gemitus et vulnera nati
  48. et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes.
  49. atque utinam fortuna mihi, dare manibus aras,
  50. par templis opus, aeriamque educere molem,
  51. Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa
  52. Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco!
  53. illic et Siculi superassem dona sepulcri
  54. et Nemees lucum et Pelopis solemnia trunci.
  55. illic Oebalio non finderet aera disco
  56. Graiorum vis nuda [*]() virum, non arva rigaret
  57. sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa;
  58. sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum
  59. praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem.[*]()
  60. ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos,
  61. [*](inferiis cumulande sacris te Phillimore: inferni cum laudae laci M: inferiis eum laude datis et Krohn: inserui cum laude loci Doni., te conj. Markland. )[*](nuda s: unda M: uncta Polster. )[*](ligarem M: dicarem s, litarent Ellis. ecce levis summo de vertice visus Iuli fundere lumen apex, etc. )
  62. praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni
  63. ore nec Orpheae quirent avertere leges.