Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  2. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  3. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  4. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  5. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  6. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  7. inde vagis omen felix Euploea carinis
  8. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  9. angitur et domino contra recubante proculque
  10. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  11. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  12. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  13. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  14. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  15. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  16. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  17. candida purpureo distinguitur area gyro;
  18. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  19. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  20. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque