Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
  2. mons erat hic, ubi plana vides; et lustra fuerunt,
  3. quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,
  4. hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum
  5. formantem rupes expugnantemque secuta
  6. gaudet humus, nunc cerne iugum discentia saxa
  7. intrantesque domos iussumque recedere montem,
  8. iam Methymnaei vatis manus et chelys una
  9. Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
  10. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  11. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  12. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  13. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa
  14. Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
  15. aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
  16. aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
  17. ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
  18. quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,
  19. expers curarum atque animum virtute quieta
  20. compositus semperque tuus? quid mille revolvam