Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  2. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  3. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  4. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  5. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  6. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  7. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
  8. saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
  9. conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
  10. palmite maturo rorantia lumina tersit
  11. Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
  12. saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
  13. et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
  14. Dorida montani cupierunt prendere Panes.
  15. Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
  16. Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
  17. servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
  18. aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti
  19. blanda Therapnaei placent [*]() vineta Galaesi.
  20. hic ubi Pierias exercet Pollius artes,