Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. omina, quod superest fati vitaeque laborum
  2. fortuna transire tua.’ nec plura morati
  3. consurgunt, dictis impensius aggerat omne
  4. promissum Inachius pater, auxilioque futurum
  5. et patriis spondet reduces inducere regnis.
  6. Ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem
  7. advenisse duci generos primisque hymenaeis
  8. egregiam Argian nec formae laude secundam
  9. Deipylen tumida iam virginitate iugari,
  10. gaudia mente parant; socias it Fama per urbes,
  11. finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos
  12. Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura
  13. nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas
  14. insilit, haec totis perfundit moenia pinnis
  15. Labdaciumque ducem praemissae consona nocti
  16. territat; hospitia et thalamos et foedera regni
  17. permixtumque genus—quae tanta licentia monstro,
  18. quis furor?—et iam [*]() bella canit.
  19. [*](furor? et iam Lachmann: furor est iam Pω. )
    v.1.p.410
  20. Diffuderat Argos exspectata dies: laeto regalia coetu
  21. atria complentur, species est cernere avorum
  22. comminus et vivis certantia vultibus aera.
  23. tantum ausae perferre manus! pater ipse bicornis
  24. in laevum prona nixus sedet Inachus urna;
  25. hunc tegit Iasiusque senex placidusque Phoroneus,
  26. et bellator Abas' indignatusque Tonantem
  27. Acrisius nudoque ferens caput ense Coroebus,
  28. torvaque iam Danai facinus meditantis imago;
  29. exin mille duces, foribus tum [*]() immissa superbis
  30. unda fremit volgi, procerum manus omnis et alto
  31. quis propior de rege gradus, stant ordine primi.
  32. interior sacris calet et sonat aula tumultu
  33. femineo; casta matrem [*]() cinxere corona
  34. Argolides, pars virginibus circum undique fusae
  35. foedera conciliant nova solanturque timorem,
  36. ibant insignes vultuque habituque verendo
  37. candida purpureum fusae super ora pudorem
  38. deiectaeque genas; tacite subit ille supremus
  39. virginitatis amor, primaeque modestia culpae
  40. confundit vultus; tunc ora rigantur honestis
  41. imbribus, et teneros lacrimae iuvere parentes.
  42. non secus ac supero pariter si cardine lapsae
  43. Pallas et asperior Phoebi soror, utraque telis,
  44. utraque torva genis flavoque in vertice nodo,
  45. illa suas Cyntho comites agat, haec Aracyntho;
  46. [*](tum Baehrens: cum Pω.)[*]( matrem PKQ: matrum ω. )
    v.1.p.412
  47. tunc, si fas oculis, non umquam longa tuendo
  48. expedias, cui maior honos, cui gratior, aut plus
  49. de Iove. mutatosque velint transumere cultus,
  50. et Pallas deceat pharetras et Delia cristas.
  51. Certant laetitia superosque in vota fatigant
  52. Inachidae, quae cuique domus sacrique facultas.
  53. hi fibris animaque litant. hi caespite nudo.
  54. nec minus auditi, si mens accepta, merentur [*]()
  55. ture deos, fractisque obtendunt limina silvis,
  56. ecce metu subito—Lachesis sic dura iubebat—
  57. impulsae mentes, excussaque gaudia patri,
  58. et turbata' dies. innuptam limine [*]() adibant
  59. Pallada, Monychiis cui non Argiva per urbes
  60. posthabita est Larissa iugis: hic more parentum
  61. Iasides. thalamis ubi casta adolesceret aetas,
  62. virgineas libare comas primosque solebant
  63. excusare toros, celsam subeuntibus arcem
  64. in gradibus summi delapsus culmine templi,
  65. Arcados Euhippi spolium, cadit aereus orbis,
  66. praemissasque faces, festum nubentibus ignem,
  67. obruit, eque adytis simul exaudita remotis
  68. nondum ausos firmare gradum tuba terruit ingens,
  69. in regem conversi omnes formidine prima,
  70. mox audisse negant; cunctos tamen omina rerum
  71. dira movent, variisque metum sermonibus augent.
  72. nec mirum: nam tum infaustos donante marito
  73. [*](merentur P: meretur ω. )[*](innuptam limine Pω: innupto in limine Garrod conj. )
    v.1.p.414
  74. ornatus, Argia, geris dirumque monile
  75. Harmoniae. longa est series, sed [*]() nota malorum
  76. persequar, unde novis tam saeva potentia donis.
  77. Lemnius haec, ut prisca fides, Mavortia longum
  78. furta dolens, capto postquam nil obstat amori
  79. poena nec ultrices castigavere catenae,
  80. Harmoniae dotale decus sub luce iugali
  81. struxerat. hoc, docti quamquam maiora, laborant
  82. Cyclopes, notique operum Telchines amica
  83. certatim iuvere manu; sed plurimus ipsi
  84. sudor, ibi arcano florentis igne zmaragdos
  85. cingit et infaustas percussum adamanta figuras
  86. Gorgoneosque orbes Siculaque incude relictos
  87. fulminis extremi cineres viridumque draconum
  88. lucentes a fronte iubas; hic flebile germen
  89. Hesperidum et dirum Phrixei velleris aurum;
  90. tum varias pestes raptumque interplicat atro
  91. Tisiphones de crine ducem, et quae pessima ceston
  92. vis probat; haec circum spumis lunaribus ungit
  93. callidus atque hilari perfundit cuncta veneno.
  94. non hoc Pasithea blandarum prima sororum,
  95. non Decor Idaliusque puer, sed Luctus et Irae
  96. [*](sed Pω: et Baehrens, who with most edd. punctuates after malorum, whence Lachmann condemned 268. contrived. It was fitted with chains which closed upon Venus and Mars as they lay together on the bed. (See Horn. Od. viii. 266 f.) Harmonia was the daughter of Venus and Mars. sun when turned into poplars, but he calls them Hesperides (as being in the west) instead of Heliades. )
    v.1.p.416
  97. et Dolor et tota pressit Discordia dextra.
  98. prima fides operi. Cadmum comitata iacentem
  99. Harmonia versis in sibila dira querellis
  100. Illyricos longo suleavit pectore campos.
  101. improba mox Semele vix dona nocentia collo
  102. induit, et fallax intravit limina Iuno.
  103. teque etiam, infelix, perhibent, locasta. decorum
  104. possedisse nefas; vultus hac laude [*]() colebat,
  105. heu quibus, heu placitura toris! post longior ordo.
  106. tunc donis Argia nitet vilisque sororis
  107. ornatus sacro praeculta supervenit auro.
  108. viderat hoc coniunx perituri vatis et aras
  109. ante omnis epulasque trucem secreta coquebat
  110. invidiam, saevis detur si quando potiri
  111. cultibus. heu nihil auguriis adiuta propinquis.
  112. quos optat gemitus, quantas cupit impia clades!
  113. digna quidem, sed quid miseri decepta mariti
  114. arma, quid insontes nati meruere furores?
  115. Postquam regales epulas et gaudia vulgi
  116. bisseni clusere dies. Ismenius heros
  117. respicere ad Thebas iamque et sua quaerere regna,
  118. quippe animum subit illa dies. qua, sorte benigna
  119. fratris, Echionia steterat privatus in aula,
  120. respiciens descisse [*]() deos trepidoque tumultu
  121. dilapsos comites, nudum latus omne fugamque
  122. [*](laude Pω: fraude Garrod, luce Baehrens. )[*](descisse ω: discsse P (ci from ce, i.e. discess(iss)e). )
    v.1.p.418
  123. fortunae, namque una soror producere tristis
  124. exsulis ausa vias; etiam hanc in limine primo
  125. liquerat et magna lacrimas incluserat ira.
  126. tunc quos excedens hilares, quis cultus iniqui
  127. praecipuus ducis, et profugo quos ipse notarat
  128. ingemuisse sibi, per noctem ae luce sub omni
  129. digerit: exedere animum dolor iraque demens
  130. et, qua non gravior mortalibus addita curis,
  131. spes, ubi longa venit, talem sub pectore nubem
  132. consilii volvens Dircen Cadmique negatas
  133. adparat ire domos, veluti dux taurus amata
  134. valle carens. pulsum solito quem gramine vietor
  135. iussit ab erepta longe mugire iuvenca,
  136. cum profugo placuere tori cervixque recepto
  137. sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus,[*]()
  138. bella cupit pastusque et capta armenta reposcit
  139. iam pede, iam cornu melior—pavet ipse reversum
  140. victor, et attoniti vix agnovere magistri—:
  141. non alias tacita iuvenis Teumesius iras
  142. mente acuit, sed fida vias arcanaque coniunx
  143. senserat; utque toris primo complexa iacebat
  144. aurorae pallore virum, ‘quos, callide, motus
  145. quamve fugam moliris?’ ait ‘nil transit amantes.
  146. sentio, pervigiles acuunt suspiria questus,
  147. numquam in pace sopor, quotiens haec ora natare
  148. fletibus et magnas latrantia [*]() pectora curas
  149. [*](in pectora quercus PB (with vires written over): in pectore ω, vires DKS. vires Q (with quercus written over). )[*](latrantia PES: iactantia ω. )
    v.1.p.420
  150. admota deprendo manu? nil foedere rupto
  151. conubiisve super moveor viduaque iuventa,
  152. etsi crudus amor necdum post flammea toti
  153. intepuere tori: tua me, properabo fateri.
  154. angit, [*]() amate, [*]() salus, tune incomitatus, inermis
  155. regna petes poterisque tuis decedere Thebis,
  156. si neget? atque illum sollers deprendere semper
  157. fama duces tumidum narrat raptoque superbum
  158. difficilemque tibi: necdum consumpserat [*]() annum,
  159. me quoque nunc vates, nunc exta minantia divos
  160. aut avium lapsus aut turbida noctis imago
  161. terret, et a! memini, numquam mihi falsa per umbras
  162. Iuno venit, quo tendis iter? ni conscius ardor
  163. ducit et ad Thebas melior socer.’ hic breve tandem
  164. risit Echionius iuvenis tenerumque dolorem
  165. coniugis amplexu solatus et oscula maestis
  166. tempestiva genis posuit lacrimasque repressit;
  167. ‘solve metus animo, dabitur, mihi crede, merentum
  168. consiliis tranquilla dies; te fortior annis
  169. nondum cura decet, sciat haec Saturnius olim
  170. fata parens, oculosque polo demittere si quos
  171. Iustitia et rectum terris defendere curat:
  172. fors aderit lux illa tibi, qua moenia cernes
  173. coniugis et geminas ibis regina per urbes.’
  174. Sic ait, et caro raptim se limine profert.
  175. Tydea iam socium coeptis, iam pectore fido
  176. [*](angit Pω: tangit Bentley. )[*](amate KC: amata Pω. )[*](consumpserat Pω: consumpserit Heinsius. )
    v.1.p.422
  177. aequantem ruras—tantus post iurgia mentes
  178. vinxit amor—socerumque adfatur tristis Adrastum.
  179. fit mora consilio, cum multa moventibus una
  180. iam potior cunctis sedit sententia, fratris
  181. pertemptare fidem tutosque in regna precando
  182. explorare aditus, audax ea munera Tydeus
  183. sponte subit: nec non et te, fortissime gentis
  184. Aetolum, multum lacrimis conata morari
  185. Deipyle. sed iussa patris tutique regressus
  186. legato iustaeque preces vicere sororis.
  187. Iamque emensus iter silvis ac litore durum,
  188. qua Lernaea palus ambustaque sontibus alte
  189. intepet hydra vadis, et qua vix carmine raro
  190. longa sonat Nemee nondum pastoribus ausis,
  191. qua latus Eoos Ephyres quod vergit ad curos
  192. Sisyphiique sedent portus irataque terrae
  193. curva Palaemonio secluditur unda Lechaeo.[*]()
  194. hinc praeterveetus Nisum et te, mitis Eleusin,
  195. laevus abit,[*]() iamque arva gradu Teumesia et arces
  196. intrat Agenoreas; ibi durum Eteoclea cernit
  197. sublimem solio saeptumque horrentibus armis.
  198. iura ferus populo trans legem ac tempora regni
  199. iam fratris de parte dabat: sedet omne paratus
  200. in facinus queriturque fidem tam sero reposci.
  201. Constitit in mediis—ramus manifestat olivae
  202. legatum—causasque viae nomenque rogatus
  203. [*](Lechaeo PDN: liceo ω: cf. Silv. ii. 2. 35. )[*](abit PB: habet (i orer e) Q: habet ω. )
    v.1.p.424
  204. edidit: utque rudis fandi pronusque calori
  205. semper erat, iustis miscens tamen aspera coepit:
  206. ‘si tibi plana fides et dicti cura maneret
  207. foederis, ad fratrem completo iustius anno
  208. legatos hinc ire fuit teque ordine certo
  209. fortunam exuere et laetum descendere regno,
  210. ut vagus ille diu passusque haud digna per urbes
  211. ignotas pactae tandem succederet aulae.
  212. sed quia dulcis amor regni blandumque potestas.
  213. posceris: astriferum iam velox circulus orbem
  214. torsit et amissae redierunt montibus umbrae,
  215. ex quo frater inops ignota per oppida tristes
  216. exsul agit casus; et te iam tempus aperto
  217. sub Iove ferre dies terrenaque frigora membris
  218. ducere et externos submissum ambire penates.
  219. pone modum laetis; satis ostro dives et auro
  220. conspicuus tenuem germani pauperis annum
  221. risisti; moneo, regnorum gaudia temet
  222. dedoceas patiensque fugae mereare reverti.’
  223. Dixerat, ast illi tacito sub pectore dudum
  224. ignea corda fremunt, iacto velut aspera saxo
  225. comminus erigitur serpens, cui subter inanes
  226. longa sitis latebras totumque agitata per artus
  227. convocat in fauces et squamea colla venenum:
  228. ‘cognita si dubiis fratris mihi iurgia signis
  229. ante forent nec clara odiorum arcana paterent,
  230. sufficeret vel sola fides, qua [*]() torvus et [*]() illum
  231. mente gerens.[*]() ceu saepta novus iam moenia laxet
  232. [*](qua Klotz: quam Pω: quod Postgate. )[*](torvus et ω: servo sed P. )[*](gerens Pω: geris DN. )
    v.1.p.426
  233. fossor et hostiles inimicent classica turmas,
  234. praefuris. in medios si comminus orsa tulisses
  235. Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos,
  236. parcior eloquio et medii reverentior aequi
  237. inciperes. neque te furibundae crimine mentis
  238. arguerim: mandata refers, nunc omnia quando