Thebais
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- destituunt. ne perge queri casusque priorum
- adnumerare tibi: nostro quoque sanguine multum
- erravit pietas, nec culpa nepotibus obstat.
- tu modo dissimilis rebus mereare secundis
- excusare tuos. et iam temone supino
- languet Hyperboreae glacialis portitor Ursae.
- fundite vina focis, servatoremque parentum
- Letoiden votis iterumque iterumque canamus.
- Phoebe parens, seu te Lyciae Patarea nivosis
- exercent dumeta iugis, seu rore pudico
- Castaliae flavos amor est tibi mergere crines,
- seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama volentem
- ingratis Phrygios umeris subiisse molares,
- seu iuvat Aegaeum feriens Latonius umbra
- Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:
- tela tibi longeque feros lentandus in hostes
- arcus, et aetherii dono cessere parentes
- aeternum florere genas, tu doctus iniquas
- Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast
- et summo placitura Iovi, quis letifer annus,
- bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae,
- tu Phryga submittis citharae, tu matris honori
- terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;
- te viridis Python Thebanaque mater ovantem
- horruit in pharetris, ultrix tibi torva Megaera
- iciunum Phlegyan subter cava saxa iacentem
- aeterno premit accubitu dapibusque profanis
- instimulat, sed mixta famem fastidia vincunt:
- adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva
- dexter ames, seu te roseum Titana vocari
- gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin
- frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
- indignata sequi torquentem cornua Mithram.’
v.1.p.392
- Interea gelidis Maiā satus aliger umbris
- iussa gerens magni remeat Iovis; undique pigrae
- ire vetant nubes et turbidus implicat aer.
- nec zephyri rapuere gradum, sed foeda silentis
- aura poli. Styx inde novem circumflua campis,[*]()
- hinc obiecta vias torrentum incendia cludunt.
- pone senex trepida succedit Laius umbra
- vulnere tardus adhuc; capulo nam largius illi
- transabiit animam [*]() cognatis ictibus ensis
- impius, et primas Furiarum pertulit iras;
- it tamen et medica firmat vestigia virga,
- tum steriles luci possessaque manibus arva
- et ferrugineum nemus adstupet, ipsaque Tellus
- miratur patuisse retro, nec livida tabes
- invidiae functis quamquam et iam lumine cassis
- defuit, unus ibi ante alios, cui laeva voluntas
- semper et ad superos—hinc et gravis exitus aevi—
- insultare malis rebusque aegrescere laetis,
- ‘vade " ait, " o felix, quoscumque vocaris in usus,
- seu Iovis imperio, seu maior adegit Erinys
- ire diem contra, seu te furiata sacerdos
- Thessalis arcano iubet emigrare sepulcro,
- heu dulces visure polos solemque relictum [*](campis Pω: ripis Bentley. )[*](animam P: costas ω. )
- et virides terras et puros fontibus amnes,
- tristior has iterum tamen intrature tenebras.’
- illos ut caeco recubans in limine sensit
- Cerberus atque omnes [*]() capitum subrexit hiatus
- saevus et intranti populo; iam nigra tumebat
- colla minax, iam sparsa solo turbaverat ossa,
- ni deus horrentem Lethaeo vimine mulcens
- ferrea tergemino domuisset lumina somno.
- Est locus—Inachiae dixerunt Taenara gentes—,
- qua formidatum Maleae spumantis in auras
- it caput et nullos admittit culmine visus,
- stat sublimis apex ventosque imbresque serenus
- despicit et tantum fessis insiditur astris.
- illic exhausti posuere cubilia venti,
- fulminibusque iter est 2; medium cava nubila montis
- insumpsere latus, summos nec praepetis alae
- plausus adit colles, nec rauca tonitrua pulsant.[*]()
- ast ubi prona dies, longos super aequora fines
- exigit atque ingens medio natat umbra profundo,
- interiore sinu frangentia litora curvat
- Taenaros, expositos non audax scandere [*]() fluctus,
- illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos
- in portum deducit equos, prior haurit harenas
- ungula, postremi solvuntur in aequora pisces,
- hoc, ut fama, loco pallentes devius umbras
- trames agit nigrique Iovis vacua atria ditat
- mortibus. Arcadii perhibent si vera coloni, [*](atque omnes Pω: aeque Unger, alte Lachmann: anguicomus Koch. )[*](iter est Pω: quies conj. Postgate. )[*](ll. 37-40 omitted by Pω though Inserted In the margin by another hand In PBQ. Elsewhere in Statius tonitrus is masculine. )[*](frangentia scandere Pω: scandentia frangere Koestlin (cf. Prop. iv. 1. 125): scindere Kohlmann (but cf. Ach. i. 449). )
- stridor ibi et gemitus poenarum, atroque tumultu
- fervet ager; saepe Eumenidum vocesque manusque
- in medium sonuere diem, Letique [*]() triformis
- ianitor agricolas campis auditus abegit.
- Hac et tunc fusca volucer deus obsitus umbra
- exsilit ad superos, infernaque nubila vultu
- discutit et vivis adflatibus ora serenat.
- inde per Arcturum mediaeque silentia Lunae
- arva super populosque meat. Sopor obvius illi
- Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori
- numinis et recto decedit limite caeli,
- inferior volat umbra deo, praereptaque noscit
- sidera principiumque sui; iamque ardua Cirrhae
- pollutamque suo despectat Phocida busto.
- ventum erat ad Thebas; gemuit prope limina nati
- Laius et notos cunctatus inire penates,
- ut vero et celsis suamet [*]() iuga nixa columnis
- vidit et infectos etiamnum sanguine currus,
- paene retro turbatus abit: nec summa Tonantis
- iussa nec Arcadiae retinent spiramina virgae.
- Et tunc forte dies noto signata Tonantis
- fulmine, praerupti cum te, tener Euhie, partus
- transmisere patri. Tyriis ea causa colonis
- insomnem ludo certatim educere noctem
- suaserat; effusi passim per tecta, per agros,
- serta inter vacuosque mero crateras anhelum
- proflabant sub luce deum; tunc plurima buxus [*](Letique Pω: Lethesque Friesemann. )[*](suamet Pω: sedem et L. by the lightning of Jove, and lodged in his father's thigh till he was ripe for birth. )
- aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus.[*]()
- ipse etiam gaudens nemorosa per avia sanas
- impulerat matres Baccho meliore Cithaeron;
- qualia per Rhodopen rabido convivia coetu
- Bistones aut mediae ponunt convallibus Ossae.
- illis semianimum pecus excussaeque leonum
- ore dapes, et lacte novo domuisse furorem [*]()
- luxus: at Ogygii si quando adflavit Iacchi
- saevus odor, tunc saxa manu, tunc pocula pulchrum
- spargere et immerito sociorum sanguine fuso
- instaurare diem festasque reponere mensas.
- Nox ea, cum tacita volucer Cyllenius aura
- regis Echionii stratis adlapsus, ubi ingens
- fuderat Assyriis exstructa tapetibus alto
- membra toro. pro gnara nihil mortalia fati
- corda sui! capit ille dapes, habet ille soporem,
- tunc senior quae iussus agit, neu falsa videri
- noctis imago queat, longaevi vatis opacos
- Tiresiae vultus vocemque et vellera nota
- induitur, mansere comae propexaque mento
- canities pallorque suus, sed falsa cucurrit
- infula per crines, glaucaeque innexus olivae
- vittarum provenit honos: dehinc tangere ramo
- pectora et has visus fatorum expromere voces:
- ‘non somni tibi tempus, iners, qui nocte sub alta,
- germani secure, iaces, ingentia dudum
- acta vocant rerumque graves, ignave, paratus,
- tu, veluti magnum si [*]() iam tollentibus austris [*](taurinos sonitu vincentia pulsus Pω (ducentia AT with vincentia written over): Tyrrhenos sonitus vincentia pulsu Laehmann. )[*]( furorem P: cruorem ω.)[*]( si ω: se P. the Assyrian, proverbial for luxury (Juv. x. 362). )
- Ionium nigra iaceat sub nube magister
- immemor armorum versantisque aequora clavi,
- cunctaris. iamque ille novis—scit Fama—superbit
- conubiis viresque parat, quis regna capessat,
- quis neget, inque tua senium sibi destinat aula.
- dant animos socer augurio fatalis Adrastus
- dotalesque Argi, nec non in foedera vitae
- pollutus placuit fraterno sanguine Tydeus.
- hinc tumor, et longus fratri promittens exsul,
- ipse deum genitor tibi me miseratus ab alto
- mittit: habe Thebas, caecumque cupidine regni
- ausurumque eadem germanum expelle, nec ultra
- fraternos inhiantem obitus sine fidere coeptis
- fraudibus aut Cadmo dominas inferre Mycenas.’
- Dixit, et accedens—etenim iam pallida turbant
- sidera lucis equi—ramos ac vellera fronti
- deripuit, confessus avum, dirique nepotis
- incubuit stratis, iugulum mox caede patentem
- nudat et undanti perfundit vulnere somnum,
- illi rupta quies, attollit membra foroque
- eripitur [*]() plenus monstris, vanumque cruorem
- excutiens simul horret avum fratremque requirit,
- qualis ubi audito venantum murmure tigris
- horruit in maculas somnosque excussit inertes;
- bella cupit laxatque genas et temperat ungues,
- mox ruit in turmas natisque alimenta cruentis [*](eripitur P: erigitur ω. )
- spirantem fert ore virum: sic excitus ira
- ductor in absentem consumit proelia fratrem.
- Et iam Mygdoniis elata cubilibus alto
- dispulerat [*]() caelo gelidas Aurora tenebras,
- rorantes excussa comas multumque sequenti
- sole rubens; illi roseus per nubila seras
- advertit flammas alienumque aethera tardo
- Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem
- impleat atque ipsi radios vetet esse sorori:
- cum senior Talaionides nec longa morati
- Dircaeusque gradum pariterque Acheloius heros
- corripuere toris, illos post verbera fessos
- exceptamque hiemem cornu perfuderat omni
- Somnus; at Inachio tenuis sub pectore regi
- tracta quies, dum mente deos inceptaque versat
- hospitia, et quae sint generis adscita repertis
- fata movet, postquam mediis in sedibus aulae
- congressi inque vicem dextras iunxere locumque,
- quo serere arcanas aptum atque evolvere curas,
- insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
- ‘egregii iuvenum, quos non sine numine regnis
- invexit nox dextra meis, quibus ipse per imbres
- fulminibus mixtos intempestumque Tonantem
- has meus usque domos vestigia fecit Apollo,
- non equidem obscurum vobis plebique Pelasgae
- esse rear, quantis conubia nostra procorum
- turba petant studiis; geminae mihi namque, nepotum
- laeta Ades, aequo pubescunt sidere natae,
- quantus honos quantusque pudor, ne credite patri, [*](dispulerat Lachmann: impulerat Pio. Phrygia; Mygdonia was a part of Phrygia. at Thebes, Achelous a river in Aetolia. )
- et super hesternas licuit cognoscere mensas,
- has tumidi solio et late dominantibus armis
- optavere viri—longum enumerare Pheraeos
- Oebaliosque duces—et Achaea per oppida matres
- spem generis, nec plura tuus despexerat Oeneus
- foedera Pisaeisque socer metuendus habenis.
- sed mihi nec Sparta genitos nec ab Elide missos
- iungere fas generos: vobis hic sanguis et aulae
- cura meae longo promittitur ordine fati.
- di bene, quod tales stirpemque animosque venitis,
- ut responsa iuvent: hic durae tempore noctis
- partus honos, haec illa venit post verbera merces.’
- Audierant, fixosque oculos per mutua paulum
- ora tenent, visique inter sese ordine fandi
- cedere, sed cunctis Tydeus audentior actis
- incipit: ‘o quam te parcum in praeconia famae
- mens agitat matura tuae, quantumque ferentem
- fortunam virtute domas! cui cedat Adrastus
- imperiis? quis te solio Sicyonis avitae
- excitum infrenos componere legibus Argos
- nesciat? atque utinam his manibus permittere gentis,
- Iuppiter aeque, velis, quas Doricus alligat intus [*]()
- Isthmos et alterno quas margine submovet infra!
- non fugeret diras lux intercisa Mycenas,
- saeva nec Eleae gemerent certamina valles,[*]()
- Eumenidesque aliis aliae sub regibus, et quae [*](intus P: undis ω. )[*](After this line Duebner, Mueller, Kohlmann and Postdate recognize a lacuna; it seems sufficient to understand fuissent in 186. to a chariot-race, and slew them when they lost. )
- tu potior, Thebane, queri: nos vero volentes
- expositique animis.’ sic interfatus et alter
- subicit: ‘anne aliquis soceros accedere tales
- abnuat? exsulibus quamquam patriaque fugatis
- nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit
- tristitia, adfixique animo cessere dolores.
- nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si
- praecipiti convulsa noto prospectet amicam
- puppis humum, iuvat ingressos felicia regni
v.1.p.394
v.1.p.396
v.1.p.398
v.1.p.400
v.1.p.402
v.1.p.404
v.1.p.406
v.1.p.408