Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ? Usque ad sapientiam vivere. Qui ad illam pervenit, attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit. Merito enim inputabit; meliorem illi vitam reddidit quam
Et tamen quo usque vivimus ? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. Scimus a quibus principiis [*](principiis Lipsius; principalis BA.) natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit. Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias. "
Nec hac spe," inquit sapiens ille, " fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo."
"Non tam multis vixit annis quam potuit." Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis; annales Tanusii [*](an(n)ale est amisii BA; corr. edd.) scis quam ponderosi
Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur ? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit ? Non maiore spatio alter alterum . Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis ? Vale.
Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta _ nec in universum conponit hominem, sed marito suadet quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae complexus est.
Sed Ariston Stoicus contrario hanc partem levem existimat et quae non descendat in pectus usque
In hoc est et quomodo cum uxore ac liberis vivat.
Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum sit an omnes faciat supervacuos.
Qui hanc partem videri volunt supervacuam, hoc aiunt: " Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est. Illo quidem obiecto operam perdit [*](perdit Buecheler and others; perdidit BA.)
Pauperi ut agat divitem monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest ? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe. " Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
Efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites.
Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolere [*](von Arnim removed quemquam after dolere.) nec mori; saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit; in