Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem [*](voluptatem later MSS.; voluntatem BA.) est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant [*](desideravit later MSS.; desideravit BA.) ad singula, qui dicat: sic incede, sic cena. Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit.
Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
"Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere. Id
Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare ? Quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi, [*](perbibi later MSS.; perhibi BA.) quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent ? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.
Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti ? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid [*](scit quid later MSS,; scit BA.) sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest.
" Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et
Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est. Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.
In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter et puellam, inter matrem et novercam ? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.
Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit.
" Ergo ista pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.
Inter insaniam
Haec ab Aristone dicuntur; cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri. Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat. Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet [*](removet ed. Rom.; removit BA.) obstantia. Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.
Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus eum visum recepit, aliis quoque potest reddere; malitia liberatus et liberat. Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet. Multis