Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Magnus erat labor ire in caelum; redit. Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, [*](ab hoc aestimat splendore Rubenius; ad hoc aestimat splendorem BA.) quo inperitorum [*](inperitorum cod. Velz.; inperitior B; inpericior A.) verberant oculos, sed a vetere caeno, [*](a vetere caeno Rubenius; avertero caelo BA.) ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
Scit, inquam, aliubi positas esse divitias quam quo congeruntur; animum impleri debere, non arcam.
Hunc inponere dominio rerum omnium licet, hunc in possessionem rerum naturae inducere, ut sua
Cum se in hanc sublimitatem edit. corporis quoque ut [*](ut Buecheler: vel or velut BA.) oneris necessarii non amator, sed procurator est nec se illi, cui inpositus est, subicit. Nemo liber est, qui corpori servit. Nam ut alios dominos, quos nimia pro illo sollicitudo invenit; transeas, ipsius morosum imperium delicatumque est.
Ab hoc modo aequo animo exit, modo nihilo prosilit, nec quis deinde relicti eius futurus sic exitus quaerit. Sed ut ex barba capilloque tonsa neglegimus, ita ille divinus animus egressurus hominem. quo receptaculum suum conferatur. ignis illud exurat an lapis includat [*](After illud Rossbach reads exurat an lapis excludat an terra. etc.; illud excludat an terra BA: exural (for excludat) later MSS.) an terra conterat an ferae distrahant. non magis ad se iudicat pertinere quam secundas ad editum infantem. Utrum proiectum aves differant. an consumatur Canibus data praeda marinis. [*](praeda Latinis Vergil) quid ad illum, qui nullus est [*](qui nullus est Hense: qui nullus BA.) ?
Sed tunc quoque, cum inter homines est, non timet ullas [*](est, non timet ullas Buecheler; est timet ullus BA. est timet ullas BA.) post mortem minas eorum, quibus usque ad mortem timeri parum est. Non conferret, inquit, me nec uncus nec proiecti
Alte cinctum putes dixisse. Habuit enim ingenium et grande et virile, ruri illud secundis discinxisset. [*](secundis discinxisset later MSS; secundis cinxisset BA.) VALE.
- Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos.
In epistula, qua de morte philosophi querebaris tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus. Multos inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem, Obiurgamus cotidie fatum: " quare ille in medio cursu raptus est ? Quare ille non rapitur ? Quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit ? "
Utrum, obsecro te, aequius iudicas te naturae an tibi parere naturam ? Quid autem interest, quam cito exeas, unde utique exeundum est ? Non ut diu vivamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas, fato opus est, ut satis, animo. Longa est vita,
Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti ? Non vixit iste, sed in vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. Octoginta annis vixit. Interest, mortem eius ex quo die numeres.
At ille obiit viridis. Sed officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessavit. aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. Octoginta annis vixit. Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere.
Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat. Actu illam metiamur, non tempore. Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum, et illum, cui multi anni transmissi sunt ? Alter post mortem quoque est, alter ante mortem periit.
Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcumque temporis contigit, bene conlocatum est. Vidit enim veram lucem. Non fuit
Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim, nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium eius inciditur. Non enim ad eum diem me aptavi, quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas, quando natus sim, an inter iuniores censear ?
Habeo meum. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest vita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim, alienum est; quamdiu ero, [*](ero Buecheler; vero BA.) ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar,