Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
" Democritus," inquit, " invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur." Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.
Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in [*](in added by Schweighaeuser.) hoc utiles colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus [*](videmus Erasmus; vidimus BA.) aut peritius atque exercitatius.
Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit, quaeris ? Primum verum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est tardis ad divina. Deinde vitae legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit. Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate
Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, [*](de illa attested by Pincianus; illa BA.) quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri [*](deleniri Muretus; deleri BA.) potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi. Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo.
Secutast [*](secutast Buecheler; sinitaut BA.) fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere. [*](After discurrere Buecheler suggested docuere.) Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus.
Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat.