Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid hominum illo genere felicius ? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens

v2.p.424
ita tutela [*](ita tutela Buecheler; in tutela or in tutelam MSS.) omnium, haec erat publicarum opum secura possessio. Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses ?

Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit. [*](redegit Buecheler and a late MS.; redacti BA.) Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.

Licet itaque nunc conetur reparare [*](conetur reparare Buecheler and Gloeckner; concurrere parare BA.) quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens [*](pellem a late MS.; pelleris BA.) vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.

Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus.

Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat. Nec ulli aut superesse poterat aut deesse; inter concordes dividebatur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura.

Arma cessabant incruentaeque humano

v2.p.426
sanguine manus odium omne in feras verterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis; at quam mollem somnum illis dura tellus dabat!

Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens. [*](ducens later MSS.; dicens BA.) Tam interdiu illis quam nocte patebant [*](patebant MSS.; patebat an old reading found by Pincianus.) prospectus huius pulcherrimae domus. Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.

Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula ? At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti. Non habebant domos instar urbium. Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu. Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat

v2.p.428
habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt.