Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.
Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit ? Non decores [*](decoros later MSS.; dedecoros BA.) corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello [*](bello Madvig; bella BA.) utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.
Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. Quid illi tam parvola adsignas ? Artificem vides vitae. Alias quidem artes sub dominio habet. Nam cui
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum [*](numinum Erasmus; nominum BA.) formam animae perpetuatae, [*](perpetuatae Schweighaeuser; perpetuae MSS. and Hense.) ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendas [*](cernendas later MSS.; cernendis BA.) mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.
Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et
Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus. Ponenda non sumeret.
" Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur." Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt [*](malunt MSS.; mavult several editors.) videri versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt, postquam sapientiam [*](sapientiam Buecheler; sapientem BA.) invenire desîmus. known in preMycenean times, and was a very ancient invention to the oldest Epic poets." Seneca is right.