Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is [*](is Buecheler; his BA.) qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis

v2.p.410
ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque [*](utrimque later MSS.; utrumque BA.) conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo
  1. Tela iugo vincta [*](vincta (with Ovid) a later MS.; iuncta BA.) est, stamen secernit harundo,
  2. Inseritur medium radiis subtemen acutis,
  3. Quod lato paviunt [*](paviunt Gruter; pariunt BA.) insecti pectine dentes.
Quid, si contigisset illi adire [*](adire later MSS.; addere BA.) has nostri temporis telas, quibus [*](quibus later MSS.; in quibus BA.) vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?

Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, [*](iteratum Pincianus; inter aratrum BA.) quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.

Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit. Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere. " Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit,

v2.p.412
et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat. Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit.

Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur. Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio." Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.

Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt. "

Omnia," inquit, "haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret,

v2.p.414
sordidioribus ministris dedit." Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse [*](prodisse later MSS.; prodidisse BA.) memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus ? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur ? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt;