Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quaeritur [*](After frenat MSS. give ad geometriam transeamus et ad musicen; nihil apud illas invenies, quod vetet timere, vetet cupere. Quisquis ignorat, alia frustra scit, leaving an impossible syntax before utrum. Videndum utrum later MSS. Quaeritur would be a reasonable conjecture.) utrum doceant isti virtutem an non; si non docent, ne tradunt quidem. Si docent, philosophi sunt. Vis scire, quam non ad docendam virtutem consederint ? Aspice, quam dissimilia inter se omnium studia sint; atqui similitudo esset idem docentium.
Nisi forte tibi Homerum philosophum fuisse persuadent, cum his ipsis, quibus colligunt, negent. Nam modo Stoicum illum faciunt, virtutem solam probantem et voluptates refugientem et ab honesto ne inmortalitatis quidem pretio recedentem, modo Epicureum, laudantem statum quietae civitatis et inter convivia cantusque vitam exigentis, modo Peripateticum, tria bonorum genera inducentem, modo , omnia incerta dicentem. Adparet nihil horum esse in illo, quia omnia sunt. Ista enim
Hoc quidem me quaerere, uter maior aetate fuerit, Homerus an Hesiodus, non magis ad rem pertinet quam scire, cum minor Hecuba fuerit quam Helena, quare tam male tulerit aetatem. Quid ? Inquam, annos Patrocli et Achillis inquirere ad rem existimas pertinere ?
Quaeris, Vlixes ubi erraverit, potius quam efficias, ne nos semper erremus ? Non vacat audire, utrum inter Italiam et Siciliam iactatus sit an extra notum nobis orbem, neque enim potuit in tam angusto error esse tam longus; tempestates nos animi cotidie iactant et nequitia in omnia Vlixis mala inpellit. Non deest forma, quae sollicitet oculos, non hostis; hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum. Hoc me doce, quomodo patriam amem, quomodo uxorem, quomodo patrem, quomodo ad haec tam honesta vel naufragus navigem.
Quid inquiris, an Penelopa pudica [*](pudica later MSS.; inpudica VPb.) fuerit, an verba saeculo suo dederit ? An Vlixem illum esse, quem videbat, antequam sciret, suspicata sit ?
Ad musicum transeo: doces me, quomodo inter se acutae ac graves consonent, quomodo nervorum disparem reddentium sonum fiat concordia; fac potius, quomodo animus secum meus consonet nec consilia mea discrepent. Monstras , qui sint modi flebiles; monstra potius, quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem.
Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat, quomodo metiar, quantum homini satis sit. Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.