Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid mihi prodest scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere ? Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens ? Docet quomodo nihil perdam ex finibus meis; at ego discere volo, quomodo totos hilaris amittam. "

Paterno agro et avito," inquit, "expellor." Quid? Ante avum

v2.p.356
tuum quis istum agrum tenuit ? Cuius, non dico hominis, sed populi fuerit, expedire potes ? Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus es? Si bene tecum agitur, heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capi [*](After usu capi the later MSS. give publicum dicis; omitted by VPb.) publicum; hoc, quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem generis humani.

O egregiam artem! Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat. Si artifex es, metire hominis animum. Dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit. Scis, quae recta sit linea; quid tibi prodest, si quid in vita rectum sit ignoras ?

Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur:

  1. Frigida Saturni sese quo stella receptet,
  2. Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes.
Hoc scire quid proderit ? Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?

Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus. Per statas vices remeant et effectus rerum omnium aut movent aut greatly under Tiberius. Cf. Horace, Od. i. 11. 1 f.; Juv. iii. 42 f., and F. Cumont, Astrology and Religion among the Greeks and Romans (trans.), esp. pp. 68 ff. and 84 ff.

v2.p.358
notant. Sed sive quicquid evenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet ? Sive significant, quid refert providere quod effugere non possis ? Scias ista, nescias;

fient.

  1. Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes
  2. Ordine respicies, numquam te crastina fallet
  3. Hora nec insidiis noctis cupiere serenae.
Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem. "

Numquid me crastina non fallit hora? Fallit enim quod nescienti evenit." Ego quid futurum sit, nescio; quid fieri possit, scio. Ex hoc nihil desperabo, totum expecto; si quid remittitur, boni consido. Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere posse, sic scio et non utique casura. Utique secunda expecto, malis paratus sum.