Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Bonum animum habere; unus tibi nodus, sed Herculaneus restat: " ex malis bonum non fit. Ex multis paupertatibus divitiae fiunt; ergo divitiae bonum non sunt." Hanc interrogationem nostri non agnoscunt, Peripatetici et fingunt illam et solvunt. Ait autem Posidonius hoc sophisma, per omnes dialecticorum scholas iactatum, sic ab Antipatro refelli: " paupertas non per possessionem dicitur, sed per detractionem vel, ut antiqui dixerunt, orbationem.

Graeci κατὰ στέρησιν dicunt. Non quod habeat dicit, sed quod non habeat. [*](Hense doubts the genuineness of non quod habeat.) Itaque ex multis inanibus nihil inpleri potest; divitias multae res faciunt, non

v2.p.346
multae inopiae. Aliter," inquit, "quam debes, paupertatem intellegis. Paupertas enim est non quae pauca possidet, sed quae multa non possidet; ita non ab eo dicitur, quod habet, sed ab eo, quod ei deest."

Facilius, quod volo, exprimerem, si Latinum verbum esset, quo ἀνυπαρξία, significatum Hanc paupertati Antipater adsignat; ego non video, quid aliud sit paupertas quam parvi possessio. De isto videbimus, si quando valde vacabit, quae sit divitiarum, quae paupertatis substantia; sed tunc quoque considerabimus, numquid satius sit paupertatem permulcere, divitiis demere supercilium quam litigare de verbis, quasi iam de rebus iudicatum sit.

Putemus nos ad contionem vocatos; lex de abolendis divitiis fertur. His interrogationibus suasuri aut dissuasuri sumus ? His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, [*](laudet later MSS.; laudes VPb.) divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ? Hanc

v2.p.348
satius est suadere [*](After suadere Hense added re.) et expugnare adfectus, non circumscribere. Si possumus, fortius loquamur; si minus, apertius. VALE.

De liberalibus studiis quid sentiam, scire desideras: nullum suspicio, nullum in bonis numero, quod ad aes exit. Meritoria artificia sunt, hactenus utilia, si praeparant ingenium, non detinent. Tamdiu enim istis inmorandum est, quamdiu nihil animus agere maius potest; rudimenta sunt nostra, non opera.

Quare liberalia studia dicta sint, vides; quia homine libero digna sunt. Ceterum unum studium vere liberale est, quod liberum facit. Hoc est sapientiae, sublime, forte, magnanimum. Cetera pusilla et puerilia sunt; an tu quicquam in istis esse credis boni, quorum professores turpissimos omnium ac flagitiosissimos cernis ? Non discere debemus ista, sed didicisse.

Quidam illud de liberalibus studiis quaerendum iudicaverunt, an virum bonum facerent; ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant.

v2.p.350

Grammaticus circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina. Quid horum ad virtutem viam sternit ? Syllabarum enarratio et verborum diligentia et fabularum memoria et versuum lex ac modificatio ? Quid ex his metum demit, cupiditatem eximit, libidinem frenat ? ---