Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa e(iiciens, quae protinus necesse est noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam divitiae habent; inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.

Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant. Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam. Quae bona sunt magnitudinem

v2.p.342
animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa.

" Isto modo," inquit, " etiam malum sunt divitia non tantum bonum non sunt." Essent malum, ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam ; nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos, sed adtrahentem. Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.

Habet virtus quoque praecedentem causan adducit invidiam, [*](adducit invidiam Haase ; ad invidiam Vb ; addunvidiam I) multis enim propter multis propter iustitiam invidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec veri similem. Contra veri similior illa species hominum animis obicitur virtute, quae illos in amorem et admirationem vocet.

Posidonius sic interrogandum ait : " quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, non sunt bona. Divitiae autem et bona valetudo et similia his nihil horum faciunt; ergo non sunt bona." Hanc interrogationem magis etiam nunc hoc modo intendit: "quae neque magnitudinem animo dant nec fiduciam nec securitatem, contra autem insolentiam, tumorem, arrogantiam creant, mala sunt. A fortuitis autem in haec inpellimur [*](nec ex se later MSS. ; necesse VPb.)

v2.p.344
ergo non sunt bona." "

Hac," inquit, "ratione ne commoda quidem ista erunt." Alia est commodorum condicio, alia bonorum; commodum est, quod plus usus habet quam molestiae. Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium. Non est id bonum, quod plus prodest, sed quod tantum prodest.

Praeterea commodum et ad animalia pertinet et ad inperfectos homines et ad stultos. Itaque potest ei esse incommodum mixtum, sed commodum dicitur a maiore sui parte aestimatum; bonum ad unum sapientem pertinet; inviolatum esse oportet.