Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Adice nunc, quod sacrilegium, si omnino ex aliqua parte bonum est, etiam honestum erit et recte factum vocabitur: nostra enim actio est. [*](Hense would read vocabitur; honesta (so Gemoll) enim actio recta actio est.) Quod nullius mortalium cogitatio recipit.

Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, ut [*](si ut later MSS.; sic ut Vb.) dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.

Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs; statim puniuntur, cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea. Ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum. Nam idem est honestum et bonum.

Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: " Putemus pecuniam bonum esse undecumque

v2.p.338
sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege: in eadem urna et aurum est et vipera. Si aurum ex urna sustuleris, quia illic et vipera est, non ideo, inquam, mihi urna aurum dat, quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum."

A quibus dissentio [*](a quibus dissentio later MSS.; a quibus VPb.) : dissimillima enim utriusque rei condicio est. Illic aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum. Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.

"Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est. Dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus; ergo divitiae bonum non sunt." "Duas," inquit, "significationes habet propositio vestra, unam: dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere. In multa autem mala incidimus et dum virtutem consequi volumus. Aliquis dum navigat studii causa, naufragium fecit, aliquis captus est.

Altera significatio talis est: per quod in mala incidimus, bonum non est. Huic propositioni non erit consequens per

v2.p.340
divitias nos aut per voluptates in mala incidere; aut si per divitias in multa mala incidimus, non tantum bonum non sunt divitiae, sed malum sunt; vos autem illas dicitis tantum bonum non esse. Praeterea," inquit, "conceditis divitias habere aliquid usus. Inter commoda illas numeratis; atqui eadem ratione ne [*](ne inserted by Fickert.) commodum quidem erunt. Per illas enim multa nobis incommoda eveniunt."

His quidam hoc respondent: " Erratis, qui incommoda [*](qui incommoda later MSS.; qui commoda Vb.) divitiis inputatis. Illae neminem laedunt; aut sua nocet cuique stultitia aut aliena nequitia, sic quemadmodum gladius neminem occidit; occidentis telum est. Non ideo divitiae tibi nocent, si propter divitias tibi nocetur."